I Conventus Interretialis Latinitatis Vivae Hispalensis
“Lumen Litterarum”

Pars Prima

Inauguratio

Inauguratio

Curante et auspice Seminario linguae Graecae et Latinae Universitatis studiorum Hispalensis oratio aditialis huius conventus Idibus Martiis hora XI cum dimidia (11,30) in Paranympho Universitatis Litterariae Hispalensis coram praeclarissimorum professorum hominumque corona habebitur.

Inaugurabunt:

  • Doctrix (Hermione) Emma Falque Rey, Altera a praeside Societatis Hispanicae Studiorum Classicorum
  • Doctrix (Aemilia) Emilia Ruiz Yamuza, Rectrix Seminarii linguae Graecae et Latinae
  • PhD (Radulfus) Raúl Navarro España, Cooperator Honorarius Seminarii linguae Graecae et Latinae

Pro humanitatis studiis alloquetur:

  • Doctor Iohannes Iosephus Cienfuegos García, Cathedraticus in lyceo Xerensi emeritus et Latinitatis vivae patronus

Omnes in Paranympho Universitatis Litterariae Hispalensis, Idibus Martiis (15/03/2017) hora XI cum dimidia (11,30) vos praestolabimur.

Valete!

Vocatio ad Relationes

Domini dominaeque maxime honorabiles:

Has Latinitatis vivae cultoribus litteras scribimus, ut de conventu interretiali Hispalensi anno insequenti celebrando, qui "Lumen Litterarum" appellatur, certiores vos faciamus. Conventus vel potius acroasis interretialis non modo aetatis classicae, sed etiam totius Latinitatis (vel recentissimae) auctores complectitur, quod libertatem orationes commentandi relationesve scribendi participantibus certe dabit, dummodo eae ad humanitatis studia spectent.

Cum interretialiter celebretur, convenire in locum praeparatum minime opus est, tantunmodo a vobis petimus ut ad huius acroasis moderatorem relationis incisionem (in pelliculae modum vel ad auscultandum), quae Latine habebitur, per inscriptionem electronicam vel in disco compacto (CD) per tabellarium tradatis, posteaque hac in sede interretiali, per eas quae "iVoox" et "Youtube" dicuntur, vias divulgabimus. Una cum incisione humaniter exigitur, ut summarium perbreve relationis et photographema relatoris mittantur. Demum huius conventus testimonium scriptum dabitur et praeconium in sede interretiali exponetur.

Si participare volueritis, rogamus vos ut orationes relationesve incisas, quae quantum libeat dilatari ac produci (tamen non minus viginti momentorum spatio) poterint, non ultra Kalendas Ianuarias anni MMXVIIIi mittatis. Certe valde gaudebimus maximoque honore cohonestabimur, quod omnes Latinitatis vivae cultores conventui intersint.

Gratias plurimas in antecessum omnibus agimus. Valete!


Moderatoris inscriptio interretialis: raulnavarro@us.es


Inscriptio cursualis:

Ana Pérez Vega/Raúl Navarro España
Departamento de Filología Griega y Latina
Facultad de Filología
Universidad de Sevilla
Palos de la Frontera s.n.
E-41071 Sevilla.

Moderator:
Raúl Navarro España

Doctoris dignitatem meriturus et cooperator honorarius Universitatis Studiorum Hispalensis

A secretis:
Ana Pérez Vega

Doctrix et profestrix Latinarum litterarum in Universitate Studiorum Hispalensi

Curator technicus:
Fernando Paredes Murillo

Laudem impetraturus magistralem